

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 10: Versus 21
Tradet autem frater,etc. Minorem dolorem ingerunt mala quae ab extraneis: majorem quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissae charitatis.